

Liber Judith*
Caput 10: Versus 5
Et panes et caseum.Haec omnia Abra pro dispensatione dominae suae observat. Justum est enim, ut qui non novit moderamina vitae suae tenere, non subito fiat rector alienae.Dixeruntque,etc. Sub dominatione saecularium principum libere manere permiserunt. Sicut Trajanus licet inprimis Christi Confessores persecutus sit, Plinio secundo admonente, levioribus decretis edictum suum temperavit. Aelius quoque Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum, de Christiana religione eruditus, ad Munitium Fundanum proconsulem Asiae epistolam misit, ut nemini liceret Christianum sine criminis objectione aut probatione damnare.